Questo sito usa cookie di analytics per raccogliere dati in forma aggregata e cookie di terze parti per migliorare l'esperienza utente.
Leggi l'Informativa Cookie Policy completa.

Libros antiguos y modernos

Kroll, W., F. Skutsch Und K. Ziegler (Hgg.)

[2 B�e] Firmicus Maternus Mathesis. I + II. Bibliotheca Scriptorum Graecorum et Romanorum Teubneriana.

Stutgardiae (Stuttgart): In aedibus B. G. Deubneri (bei B. G. - Teubner), 1968., 1968

100,00 €

Bookshop Buch Fundus

(Berlin, Alemania)

Habla con el librero

Formas de Pago

Detalles

Año de publicación
1968
Autor
Kroll, W., F. Skutsch Und K. Ziegler (Hgg.)
Editores
Stutgardiae (Stuttgart): In aedibus B. G. Deubneri (bei B. G., Teubner), 1968.
Formato
845 S. Leinen.
Descripción
Leinen.
Sobrecubierta
No
Copia autógrafa
No
Primera edición
No

Descripción

Einband leicht berieben, insgesamt leicht vergilbt, sonst in sehr gutem Zustand. - LIBER PRIMUS. PROOEMIUM. Olim tibi hos libellos, Mavorti decus nostrum, me dicaturum esse promiseram, verum diu me inconstantia verecundiae retardavit et ab isto scribendi studio dubia trepidatione revocavit, cum fragilitas ingenii mei nihil se scire tale posse conciperet, quod dignum fore tuis auribus iudicaret. Nam cum esses in Campaniae provinciae fascibus constitutus, cuius te administra- tionis merito maxima honoris dignitate nobilitas, occurri tibi rigore hiemalium pruinarum et prolixi itineris diversitate confectus. Illic tu languentis et fatigati corporis mei senium enisus es fidis et religiosissimis amicitiae relevare fomentis. Cum itaque ad pristinum me statum solaciis ac medelis tuis sanitas restituta revocasset, recolentes invicem pristinos actus et ad memoriam revocantes honestas et varias sermonum fabulas serebamus. Posteaquam de actibus ac de pro-' cessibus nostris confabulati sumus, scrutatus a me es, sicut meministi, totius Siciliae situm, quam incolo et unde oriundo sum, et omnia, quae veteres fabulae prodiderunt, cum verae rationis explicatione quaesisti: quid velit esse Scylla, quid Charybdis, quid concurrentium in freto fluctuum turbulenta confusio, quos disiuncta ac separata maria certo horarum tempore ac spatio contraria undarum collisione coniungunt; quid faciant ignes, qui ex Aetnae vertice erumpunt, quae natura eorum quaeve substantia, ex qua origine sine iactura montis tanta proficiscantur et anhelent incendia; qualis sit lacus, qui prope alveum Symae- thini amnis ostenditur, cui Palicus nomen est, qui semper crassitudine lurida sordidus liventibus spumis obatrescit et strepente coniugio stridulus argutum murmur exibilat. Cetera etiam omnia mecum recolens et requirens, quae tibi a primo aetatis gradu et Atticae et Romanae litterae de admirabilibus provinciae Siciliae tradiderunt, ad ultimum ad Archimedis sphaeram sermonis atque orationis tuae ordinem transtulisti ostendens mihi divini ingenii tui prudentiam atque doctrinam: quid novem illi globi, quid quinque zonae, quae diverso naturarum genere colorantur, quid duodecim facerent signa, quid quinque stellarum sempiternus error operetur, quid Solis cotidiani cursus annuique reditus, quid Lunae velox motus assiduaque luminis vel augmenta vel damna, quantis etiam conversionibus maior ille quem ferunt perficeretur annus, qui quinque has stellas, Lunam etiam et Solem locis suis originibusque restituit, qui mille et quadringentorum et sexaginta et unius anni circuitu terminatur; [.]

Lingue: la
Logo Maremagnum es