Questo sito usa cookie di analytics per raccogliere dati in forma aggregata e cookie di terze parti per migliorare l'esperienza utente.
Leggi l'Informativa Cookie Policy completa.

Sei in possesso di una Carta del Docente o di una Carta della Cultura? Scopri come usarli su Maremagnum!

Epigrammata Graeca. Oxford Classical Texts. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.

Libros antiguos y modernos
Page, D. L. (Ed.)
(Clarendon Press Oxford) / Oxford University Press - London, 1975.,
45,00 €
(Berlin, Alemania)
Habla con el librero

Formas de Pago

Detalles

  • ISBN
  • 0198145810
  • Autor
  • Page, D. L. (Ed.)
  • Editores
  • (Clarendon Press Oxford) / Oxford University Press, London, 1975.
  • Formato
  • XIV; 373 S.; 19 cm; fadengeh. Orig.-Pappband m. OUmschlag.
  • Materia
  • Griechenland, Geschichte, Altertum
  • Sobrecubierta
  • False
  • Idiomas
  • Alemán
  • Copia autógrafa
  • False
  • Primera edición
  • False

Descripción

Gutes Ex.; Umschlag mit minimalen L�ren. - Griechisch; Latein. - EPIGRAMMATA Graeca continet hic liber fere omnia quae auctoribus nominatim adscripta sunt usque ab Archilocho ad Meleagrum; subsequuntur anonyma quaedam ex eisdem temporibus tradita. includuntur etiam e saeculo primo a.C. epigrammatistae praecipui Philodemus et Crinagoras. vix necesse est ut moneam, quod ad poetas antiquiores attinet, adscriptionibus perraro fidem esse habendam; quod ad poetas aetatis quam vocant Alexandrinae, saepe esse dubitationi locum. tradita refero; genuina siqua sunt una cum subditivis collocavi. opinionem si poscis, seriem usque ab Archilocho ad Platonem perpauca genuina existimo con-tinere: Archilochi I, Demodoci I, II, et fortasse III, Simonidis VI, Ionis Samii I, fortasse Philiadis I, fortasse etiam Parrhasii Zeuxidisque epigrammata. cetera fere omnia aut supposi-ticia esse aut mera coniectura a posteris adscripta suspicari licet. de Simonide Anacreonte Platone praesertim cum adhuc grammatici certent, quid sentiam brevibus expono. I. de Simonide I. certum est epigrammata ab ipso Simonide composita inscriptioni destinata sine nomine auctoris esse inscripta; posteris igitur ignotum fuisse quid ipse composuisset, nisi forte memoria diserte tradita fuisset sicut ab Herodoto cum epigramma de Megistia vate Simonidi nominatim adscriberet. quicunque posterorum Simonidis nomen certis epigrammatis adfixit, coniectura suoque marte id eum fecisse consentaneum est; et re vera post Herodotum non exstat quisquam ante Aristotelem qui epigramma Simonidi nomi-natim adscribat. 2. certum etiam est in Corona sua Meleagrum epigrammata Simonidis nomine notata inclusisse, cum in serie Meleagrea in Anthologia Palatina Simonidea non nulla compareant: 5. 159, 7. 24-5, 442-3, 496; etiam series Simonidea intra seriem Meleagream, 6. 212-17, 7. 248-58, 507-16. 3. consentaneum est, quamvis probari nequeat, Meleagrum Simonidea sua e sylloga epigrammatum Simonidi nominatim adscriptorum transtulisse. 4. quamdiu ante Meleagrum ea sylloga composita fuerit si quaeritur, adeundus imprimis liber Marci Boas Amstelo-damensis 'De Epigrammatis Simonideis' (Groningae 1905). hic vir, summo ingenii acumine praeditus, eruditione dili-gentiaque insignis, ad ultima traditionis penetralia perrexit, multis in rebus veritatem primus aperuit: capitali tamen in re hominem sagacissimum erravisse miraberis. argumento enim subtilissimo demonstrare conatur, omnium primum quoad sciamus sylloga Simonidea usum esse Timaeum, at contra Aristoteli syllogam fuisse ignotam; collectorem igitur intra annos c. 335-300 a.G. floruisse. � (Vorwort) ISBN 0198145810

Logo Maremagnum es