Questo sito usa cookie di analytics per raccogliere dati in forma aggregata e cookie di terze parti per migliorare l'esperienza utente.
Leggi l'Informativa Cookie Policy completa.

Libros antiguos y modernos

Valverde Abril, J. J. (Hg.)

Io. Genesius Sepulveda. Epistolarum Libri Septem. Bibliotheca Scriptorum Graecorum et Romanorum Teubneriana.

Monachii et Lipsiae (M�nchen und Leipzig): In aedibus K. G. Saur - (bei K. G. Saur), 2003., 2003

49,00 €

Bookshop Buch Fundus

(Berlin, Alemania)

Habla con el librero

Formas de Pago

Detalles

Año de publicación
2003
Autor
Valverde Abril, J. J. (Hg.)
Editores
Monachii et Lipsiae (M�nchen und Leipzig): In aedibus K. G. Saur, (bei K. G. Saur), 2003.
Formato
343 S. Leinen.
Descripción
Leinen.
Sobrecubierta
No
Copia autógrafa
No
Primera edición
No

Descripción

Einband leicht berieben, insgesamt leicht vergilbt, sonst guter Zustand. - PRAEFATIO. Ioannem Genesium Sepuluedam Cordubensem, qui, cum in Italia in Collegio Hispanorum Bononiensi aut apud pontificiam curiam deuersatus fuisset atque in Hispania apud errantem regiam aulam commoratus, tamen prouecta aetate in dies magis procul ab omni tumultu ciuili in fundum suum Marianum hibernaque Putalbana secedere et in studia sua incumbere malebat, multa uariaque opera conscripsisse nemo ignorat1, in quibus non paucae epistolae etiamnunc exstantes numerandae sunt2. In iis uero, quas is tum ad familiares et amicos, tum ad praestantes litterarum studiosos et illius memoriae publicos homines misit, sic tractantur et priuatae res et uarii grauiorum doctrinarum loci ut eius indoles, mores, studia, instituta ac labores facillime percipiantur. Quae uis in epistolis insita nec alios multos litteratos illius saeculi homines nec Sepuluedam ipsum fefellit3. Qui igitur, quoniam, libris epistolaribus editis, non solum lucu- brationibus suis ceteros studiosos iuuare posset, sed etiam ab obtrectatorum impugnationibus se defendere ac uindica- re, ut, exemplaribus epistolarum typis fideliter excusis, aperte dilucideque cerneretur quam iniustissime ab infestissimis inimicis accusatus oppugnatusque fuisset, ex iis quas longaeua aetate in studio litterarum degesta ipse dedit atque ab aliis recepit epistolas 103 delegit tamquam stylo aut doctrina praestantiores, in libros septem congessit annoque domini 1557 urbe Salmantica prelo donauit ut in manus hominum emitterentur.

Lingue: la
Logo Maremagnum es