Detalles
Autor
Holder, Alfred (Hg.)
Editores
Hildesheim m: Georg Olms, 1967.
Formato
599 S. Originalleinen.
Descripción
Originalleinen.
Descripción
Aus der Bibliothek von Prof. Wolfgang Haase, langj�igem Herausgeber der ANRW und des International Journal of the Classical Tradition (IJCT) - Sehr gutes Exemplar. - PRAEFATIO. -- SCHOLIA in Horatium antiqua recensenda cum OTTONE ^ KELLER uiro amicitia plus, tricenaria et studiis com-munibus mihi coniunctissimo ita dispensaui, ut ille falsum Acronem et quae inde pendent scholia T, ego et Porfy-rionem et commentationes ineditas et. uitas Horatianas susciperemus edendas. -- lam primum igitur prodit Porfyrionis commentum ad fideni codicis Vrsiniani potissimum a me recensitum. Est autem hie liber nunc -- Vaticanus 3314 in membranis scriptus saeculo nono; foliorum 157 (340 X 238 millimetr.), quorum 1�128 sunt quaterniones I�XVI, 128r. imum numero XXII si-gaatum fuerat, postea eraso; 136y. im. exhibet numerum XVII, 143T XVIIII., 151T. XVIII. Secuntur sex folia 152� 157, quorum media 154 et 155 inter se cohaerent, reliqua quattuor glutine inserta sunt. Singula folia binas co-lumnas habent tricenorum uersuum. -- f. lr. summa pagina inseripta est 'A(ugustini) Patritij Epl Pientini'x), qui anno 1471 Francisco Piccolomini car-dinali in itinere Germanico comes ab epistulis fuerat2). Codicem intercedente fortasse Francisco Patrizi c. a. 1570 Fuluius Vrsinus aecepit, inter cuius libros recensetur in codice Vaticano 7205 f. 25: 'Nota de libri latini scritti a penna. 5. Porphykione sopra Horatio, piu integro delli stampati, et piu copioso, et emeiidato, in pergamena, an-tichissimo di mille anni, come il Terentio Vaticano, in foglio, di corame rosso.' -- Vrsinus Claudio Puteano commodauit; cf. huius epi-stula Koraa 23. decembr. 1570 data:*) cUrsinus et Lati-nius nullum finem faciunt bene de me merendi, nee modo sermones eruditos, sed libros etiam mini impertiunt. Ab illo praeter alia Porphyrionis in Horatium exemplar anti-quissimum atque optimum habui, quod, ut otii huius Eomani ratio mihi ex aliqua parte constaret, diligenter contuli___' -- Ad Puteani conlationem referendus est codex Lipsiensis senator. Rep. I. n. 83 chartaceus quartae formae, qui triginta foliis haec continet: 'Emendationes. in. Pomponi. |[ Porphy- -- EIONIS. COMMENTAKIOS. AD || HORATIUM. EX. COD. ANTIQUISSIMO | PVLVl. VRSINI. -- || ANNO. D. CIO. 10. LXX. || MENSE. N0VEMB.| -- Numeri refpondent editioni Bafilienfi | Henrici Petri anno D. M. D. LXX. |j � Hae emendationes defcriptae funt a ma-nufcripto bonae notse, || quern Cl. Puteani fuiffe non vanis conjecturis colligi potuit, || cujus fcripturam magna reli-gione imitari vifum fuit, adeo ut || ne apex quidem me fciente immutatus lit. || A.' -- Nunc Romae in bybliotheca apostolica Vaticana ad-seruatur insignibus Pii VIIII. pont. max. et Ioannis Bap-tistae cardinalis Pitra ornatus; ibi eum contuli mensibus octobri et nouembri anni h. s. LXXXVII. Cum hoc codice artissimo uinculo cohaeret.
Lingue: la